Hümmm
Now I am a woman, a legend, a unaBomber and other.....
Is there really such thing as 'Legend of Yamaguchy' ? I would like to hear it.
For the edification of ye learned ones:
Captain David Astle was a british navy captain during world war two, and before and after. (don't run to Makow for information, come to someone who actually knows a few things about Mr. Astle, and cared about his work while Makow was yet looking for strange pussy on the other side of the planet)
as to Tally Sticks from someone who was there (I take it for granted that ye learned ones read latin well):--
Richard FitzNigel, Dialogus de Scaccario
Lib. I. DIALOGUS DE SCACCARIO.
Quid ad Factorem Talearum.
In capite vero secundæ sedis primus est serviens Camerariorum, Clericus seu Laicus, cujus officium paucis expediri potest, verbo tamen non opere. Hic taleas de thesauro contra Vicecomitem, vel eum qui computat, ministrat, & cum oportuerit secundum quod ratio computationis exegerit, mutat, vel minuit, vel addit in talea, apposita cidem contratalea Vicecomitis. Quo facto in termino Paschæ longiorem Vicecomiti reddit iterum in terrnino Sancti Michaelis asserendam. In termino vero Sancti Michaelis, cum in Rotulo summa ejus scripto suerit deputata, tradit eandem longiorem Marescallo, in forulo suo reponendam.
D. Miror, quod dixisti taleam semel compoto ablatam iterum alij compoto offerendam.
M. Noli mirari; quoniam quicunq; exacta, vel soluta fuerint a Vicecomite in termino Paschæ, necesse est iterato summoneri; non tamen ut secundo solvatur quod jam solutum fuerit, sed ut offerant se compoto, & oblata talea solutionis jamdudum factæ redigatur in scripturam Rotuli ; & sic absolvatur a debito. Dum enim taleam penes se habuerit, liberatus non erit, sed semper summonendus.
D. Et hæc necessaria visa sunt; sed prosequere, si placet, de officijs.
M. Immo quia de taleis mentionem secimus, quo ordine taliandi ratio consistat, paucis adverte. Talearum igitur alia est, quæ simpliciter Talea dicitur; alia, quam numerandam nuncupamus. Legitimæ vero Taleæ longitudo a summitate indicis usq; ad summitatem extenti pollicis est : illic terebro modico perforatur. Memoranda vero quæ de firma Bl[anca] semper sieri solet, paulo brevior est ; quia facto Essayo, per quod firma dealbatur, prima illa confringitur, & apposita sibi talea combustionis taleæ longitudinem tunc primo meretur. Hac autem ratione fit incisio. In summo ponunt M libr.; sic ut incisio ejus spissitudinis palmæ capax sit; C l ut pollicis; xxl ut auricularis; libræ unius incisio quasi grapi Ordei tumentis ; solidi vero minus, sic tamen ut ex concisionibus loco vacuato modicus ibi sulcus fiat; denarius facta incisione nullo dempto signatur. Ex qua vero parte millenarius inciditur, alium non pones numerum ; nisi forte mediam ejus partem; sic ut mediam similiter incisionis ejus partem demas, & infra constituas. Sic si Cl incisurus est, & non sit tibi Millenarius, facies sic ; & de xxl. sic ; & de xx Sol. quos libram dicimus. Quod si multi Millenarij, vel centenarij, vel vigenæ: librarum incidendæ sunt, lex eadem servetur, ut ex patentiore parte ejusdem taleæ, hoc est, quæ directe tibi proponitur facta annotatione major numerus, ex altera vero minor incidatur; ex patentiore veto parte semper est major numerus in summo, ex minus patente semper minor, hoc est denarij. Marcæ argenti ad Scaccarium incisio sola significativa non est ; sed per solidos designatur. Marcam autem auri in medio taleæ, sicut libram unam incidas. Aureum vero unum non prorsus ut argenteutn, sed ducto directe incidentis cultello per medium taleæ, non obliquando sicut sit in argenteo. Sic igitur ipsa locorum dispositio & incisionis differentia, quid aureum vel quid sit argenteum, utrumq; determinat. Cæterum oportunius hæc omnia Visu quam verbo cognosces.
D. Quod de his restat oculata side constabit. Nunc si placet de officijs prosequere.
M. Post hunc ut supra diximus interpositis viris aliquibus discretis a rege missis, residet is qui ex præcepto Regis computationes facit positione numerorum pro calculis. Officium quidem satis perplexum est & laboriosum; & fine eo vix vel nunquam Scaccarij ratio possit expediri ; sed nulli illic residenti convenit ex officio, nisi cui Rex vel Justicia mandaverit exequendum. Laboriosum inquam ; quia cætera officia lingua vel manu; hæc hijs duobus explentur; sed in hoc, lingua, manus, oculi, mens indefessa laborant.
_____
Astle's reference to 20th century writers does not disqualify what he wrote about ancient times.
http://www.dailypaul.com/123387/an-old- ... find-booksYamaguchy Incorporated, the source of your finagled wisdom